CAPRIFICUS Arbor

CAPRIFICUS Arbor
CAPRIFICUS Arbor
ficus est e silvestri genere, numquam maturescens, sed, quod ipsa non habet, aliis tribuens. Culices enim parit ψην`ες, Graecis, qui fraudati alimentô in matre putri eius tabe, ad cognatam volant: morsuque ficorum crebrô, h. e. avidiore pastu, aperientes coria earum atque ita penetrantes, intus solem primo secum inducunt, cerealesque auras immittunt, foribus apertis. Mox lacteum humorem, h. e. infantiam pomi, absumunt: quod fit et sponte. Ideoque ficetis caprificus permittitur ad rationem venti, ut flatus evolantes in ficus ferat. Inde repertum, ut illatae quoque aliunde et inter se colligatae inicerentur fico: quod in macro solo et Aquilonio non desideratur, etc. Verba sunt Plinti, l. 15. c. 19. ad quae vide Salmas. ad Solin. p. 1335. Fuisse Caprificum seu Ficum silvestrem, arborem illam, sub qua inventa Lupa ubera felitanda praebuit Romulo et Remo, tradit Plurarchus, in Romulo, quam Ficum alii Auctores vocant, vide ubi de Ficu Ruminali, etc. Hinc Caprificari, apud eundem Plinium, quod Theophrasto est ἐρινάζειν et ὀλυνθιάζειν; aliis συκάζειν et ἀποσυκάζειν, h. e. τὰ ἔρινα, ut habet Pollux, συλλέγειν καὶ περιαρτᾷν, grossos, seu ficus immaturas colligere et ex capifrico suspendere. Item επικνίζειν: Et quia θρία sunt folia ficus, θριάζειν, i. e. φυλλολογεῖν την` συκην̑, ficum folia decerpere, collucandi gratiâ. Quibus verbis, ex variis ficuum nominibus desumptis, proprie significatur quidquid ad eorum curam pertinet. Unde Amos Propheta, c. 7.
v. 14. se ipsum cum vocat , boles sikmim, i. c. vellicantem sycomoros, intelligendus est, qui ficus colit et sycaminos, quasi ὁ συκάζων, ὁ ἐρινάζων, ὁ ὀλυνθιάζων, ὁ ἐπικείζων, ὁ θρίαζων, et si quid aliud in ficus cultura requiritur. Cum vero sycomori fructus non si magnae rei, Propheta, se neque Prophetam fuisse, neque Prophetae filium, sed bubulcum, boles sikmim, i. e. sycomoros vellicantem, dicens infimae se sortis homuncionem et in re tenui natum, ita ut miseram vitam parcô et frugali victu aegre sustinuerit, ne cogitâsse quidem de Prophetico munere inter Israelitas obeundo, donec ad id vi maiore inpulsus esset, indigitare voluit. Sam. Bochartus, Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 39.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • figuier — Figuier, m. acut. Est l arbre qui produit des figues, Ficus, secundae vel quartae declinationis, f. g. Ficulnea arbor. Figuier sauvage, est dit celuy qui n est pas franc, Caprificus. Car le plant franc est l opposite du sauvage. Lieu planté de… …   Thresor de la langue françoyse

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”